monumenta.ch > Ambrosius > 17
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 16 <<<     >>> § 18

§ 17

1 itaque tabulas legis, quas accepit abstinentia, conteri fecit ebrietas.
2 quid uero alia dicam ? nonne sterilitatem matris Sampso uini abstinentia fecundauit et parientem fecit ex sterili? quoniam iuxta praeceptum domini uinum non bibit.
3 nonne Annam non manducantem.
4 exaudiuit dominus et infecunditatem eius soluere ieiunia? ex quibus duo <qui> generati sunt, unus fortissimus, alius obseruantissimus, dignos se praebuerunt, qui ieiunii gremio diu foti et quodam abstinentiae fusi utero uiderentur.
5 idem itaque Sampso, qui matris sobrietate generatus est, allophylorum insultantium sibi ebrietate est uindicatus.